Lyrics

Gilles Dorle - Laudemus Dominum

0
original text at mamqa.com/ulyricsnew/gilles-dorle-laudemus-dominum-1814488
Laudemus Dominum quem laudant angeli
Quem cherubin et seraphin Sanctus Sanctus Sanctus proclamant:
Igitur omnipotentem Deum in primis laudare nos condecet
Qui singulos condidit sanctos;
Per quem facta sunt omnia;
Cuius maiestas nec incipit nec desinit per sæcula;
Unde merito alpha et o, principium et finis dicitur
Et de quo per sapientem dictum est omnis sapientia
A Domino Deo est
Et cum illo fuit semper et est ante ævum

Christe redemptor omnium
Conserva tuos famulos
Beatе semper virginis
Placatus sanctis precibus

Bеata quoque agmina
Cælestium spirituum
Præterita, præsentia
Futura mala pellite

Martyres Dei inclyti
Confessoresque lucidi
Vestris orationibus
Nos ferte in cælestibus
Chorus sacrarum virginum
Electorumque omnium
Simul cum sanctis omnibus
Consortes Christi facite

Gloria Patri ingenito
Eiusque unigenito
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula
Amen
 Edit 
Copy

YouTube

 Edit 

More Gilles Dorle

Gilles Dorle - Laudemus Dominum | Lyrics
Laudemus Dominum quem laudant angeli Quem cherubin et seraphin Sanctus Sanctus Sanctus proclamant: Igitur omnipotentem Deum in primis laudare nos condecet Qui singulos condidit

Photo Gilles Dorle

 Edit 

Gilles Dorle - Biography

 Edit